Prev | Current Page 90 | Next

Haggard, H. Rider (Henry Rider), 1856-1925

"She"

Hec magno patris tui amore perculsa,
primum quidem ei connubium michi mortem parabat; postea vero, recusante
Callicrate, amore mei et timore regine affecto, nos per magicam abduxit
per vias horribiles ubi est puteus ille profundus, cujus juxta aditum
jacebat senioris philosophi cadaver, et advenientibus monstravit
flammam Vite erectam, instar columne voluntantis, voces emittentem quasi
tonitrus: tunc per ignem impetu nocivo expers transiit et jam ipsa sese
formosior visa est.
Quibus factis juravit se patrem tuum quoque immortalem ostensuram
esse, si me prius occisa regine contubernium mallet; neque enim ipsa me
occidere valuit, propter nostratum magicam cujus egomet partem habeo.
Ille vero nichil hujus generis malebat, manibus ante oculos passis, ne
mulieris formositatem adspiceret: postea illum magica percussit arte,
at mortuum efferebat inde cum fletibus et vagitibus, et me per timorem
expulit ad ostium magni fluminis, velivoli, porro in nave, in qua te
peperi, vix post dies huc Athenas vecta sum.


Pages:
78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102